- DAMASTES
- DAMASTESSigeensis, fil. Dioxippi, Hellanici antiqui (erat enim et Hellanicus iunior Grammaticus, Ptolemaei Aristarchi Praeceptor, teste Suida in Α᾿νδοκύδης, et Πτολεμαῖος)discipulus tempore Herodoti, paullo ante bellum Peloponnesiacum Olymp. 87. A. C. 2. inchoatum floruit, iuxta Dionys. Halicarn. l. de Thucyd. charact. et Suidam Δαμάςτης. Eius meminêre Strab. l. 14. Valer. Max. l. 8. c. 13. Plutarch. in Camillo, et Steph. in Γ῾περβόρειοι; Nec non Rufus Avienus in ora malitima, Quin et Damastes nobili natus Sige. Scripsit genealogiam eorum, qui Troiam obsedêreunt, Catalogum urbium, gentium, Poetarum, Sophistarum, etc. Reliquitque inter alia, librum περὶ Ποιητῶν καὶ Σοφιςτῶν, teste Suidi; nisi iuniori cuidam potius hic liber tribuendus erit. Diversus ab hoc est Democriti Philosophi, et Herodoti frater, apud Suid. in Δημόκριτος; qui Damasus dicitur Plin. l. 18. c. 35. Laert. l. 9. in Democrito, et Hesych. Miles. in edo. In quo latens mendum alii iamdudum observatunt. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 2. l. 4. c. 5. de Math. c. 69. §. 3. Idem Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.